monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 2 > sectio 15 > csg75.695 > 21 > sectio > sectio 13 > sectio 1 > 5 > bnfGrec107.155 > sectio 20 > sectio 4 > sectio 20 > X. BOETHIO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > 17 > sectio 19 > sectio 5 > 32 > 9 > sectio 11 > bnf10439.197 v > 28 > bnf9389.45 > sectio > csg75.270 > Lucas, 3 > XXXIIII. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507/511) > csg68.268 > sectio 16 > 30 > Deuteronomium, 21 > sectio 3 > 30 > sectio 26 > bnfGrec107.313 > 5 > III. CASSIODORO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (c. a. 507)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , II. THEONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> IV. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (c. a. 507)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, III. CASSIODORO V̅·I̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (c. a. 507)

1 Quamvis proprio fruatur honore quod est natura laudabile, nec desint probatae conscientiae fasces, cum generat animo dignitates – omnia siquidem bona suis sunt iuncta cum fructibus, nec credi potest virtus quae sequestratur a praemio – tamen iudicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis provehitur, praecipuis plenus meritis aestimatur.2 Nam si aequabilis credendus est quem iustus elegerit, si temperantia praeditus quem moderatus ascivit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere virtutum.3 quid enim maius quaeritur quam ibi invenisse laudum testimonia, ubi gratificatio non potest esse suspecta? regnantis quippe sententia iudicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini potestate munitus.4 Repetantur certe quae te nostris sensibus infuderunt, ut laboris tui fructum capias, cum nostris animis singula suaviter inhaesisse cognoscas.5 in ipso quippe imperii nostri devotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus provinciarum corda vagarentur et neglegi rudem dominum novitas ipsa pateretur, Siculorum suspicacium mentes ab obstinatione praecipiti deviasti, culpam removens illis, nobis necessitatem subtrahens ultionis.6 Egit salubris persuasio, quod vehemens poterat emendare districtio.7 lucratus es damna provinciae, quae meruit sub devotione nescire: ubi sub praecinctu Martio civilia iura custodiens publica privataque commoda inavarus arbiter aestimabas et proprio censu neglecto sine invidia lucri morum divitias retulisti, excludens vel querelis aditum vel derogationibus locum: et unde vix solet reportari patientiae silentium, voces tibi militavere laudantium.8 novimus enim testante Tullio), Siculorum natura quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine possint iudices etiam de suspicionibus accusare.9 Sed non eo praeconiorum fine contenti Bruttiorum et Lucaniae tibi dedimus mores regendos, ne bonum, quod peregrina provincia meruisset, genitalis soli fortuna nesciret.10 at tu consuetudinem devotionis impendens eo nos obligasti munere, quo tibi nos putamus omnia reddidisse: inde amplificando debitum, unde credi poterat absolutum.11 egisti per cuncta iudicem totius erroris expertem, nec invidia quempiam deprimens nec gratia blandiente sublimans.12 quod cum ubique sit arduum, tum fit in patria gloriosum: ubi necesse est aut gratiam parentela provocet aut odium longae contentiones exasperent.13 Oblectat igitur nos actus praefecturae recolere, totius Italiae notissimum bonum, ubi cuncta provida ordinatione disponens ostendisti, quam leve sit stipendia sub iudicis integritate dependere.14 nullus gravanter obtulit quod sub aequitate persolvit, quia quicquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur.15 Fruere nunc bonis tuis et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam.16 haec est enim vitae gloriosa commoditas dominos esse testes, cives habere laudantes.17 His igitur tot amplissimis laudibus incitati patriciatus tibi apicem iusta remuneratione conferimus, ut quod aliis est praemium, tibi sit retributio meritorum.18 macte, summe vir, felicitate laudabili, qui ad hanc vocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse quod cedimus.19 sint haec divina perpetua, ut, cum haec pro remuneratione tribuimus, meliora iterum tuis meritis exigamur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.122

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik